monumenta.ch > Plinius > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 121
{XXXVI} patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam vocant.